- IMBIOCANDI
- IMBIOCANDIexcommunicatos ritus, memoratur Lamberto Ardensi p. 173. de Arnoldo Ardeae Domino, in excommunicatione defuncto: Dominum Arnoldum iuvenem extra atrium ad cellam suam apud Bramas adduxêrunt et eumita imblocatum extra parietes capellae suae ---- collocavêrunt. Videeund. p. 177. et Rudolphum Mon. Vita S. Liobae Abbatissae, c. 3. et 4. ex edit. mabillonii. Cum enim LL. Ecclesiasticis veraretur, excommunicatorum corpora sepelire, ac proinde necesse eslet in plateis, aut agris inhum ata relinquere, ne ramen forcor nates, aut spactaculs horror mentes foedaret, illa ut plurimum humo iniectâ aut tumultuaria lapidum congerie operite solebant: id quod Imblocare dicebant Gallo Belgae, quibus blot est altior tumulus. Vide C. du Fresne in Gloss. ubi etiam de inolita apud Latinos, Graecos imprimis, opinione, quod cadavera Excommunicatorum; nisi mortuiabsolverentur, in cineres non abeant, sed, in horrendum posteris exemplum, indissolubili membrorum compage integra permaneant, varia addit. Cum vero Gallis bloc, truncum fignificet, uti hodieque Picardi hac voce utuntur, alium quoque ritum nobis vox suggerit: quo viz. qui excommunicati moriebantur, cum humo vetatentur mandari, in truncum arboris cavum immittebantur: cuius moris exemplum profert, Charta Imberti Paris. Ep. apud. Iac. Petit. post Paenitentiale Theodori p. 557. de quodam Milite, uti notavit idem C. du Fresne in Additionibus. Vide quoque supra, ubi de Excommunicandi ritu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.